Archivio per De Senectute

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 1 – 4 )

    I O Tite, si quid ego adivero curamve levasso, Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, Ecquid erit praemi? Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus adfatur Flamininum Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei; quamquam certo scio non, ut Flamininum, Sollicitari te, Tit ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 5 – 9 )

    V Quocirca si sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine!), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 10 – 14 )

    X Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem; erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat quam ego na ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 15 – 19 )

    XV Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 20 – 24 )

    XX Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. Cedo, qui vestram rem publicam tantam amisistis ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 25 – 29 )

    XXV Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti, cui serat respondere: 'Dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.' Et melius Caecilius de sene alteri saeclo prospiciente quam illud idem: Edepol, senectus, si nil quicquam aliud v ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 30 – 34 )

    XXX Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset viginti et d ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 35 – 39 )

    XXXV At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alt ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 40 – 44 )

    XL Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis inlecebris n ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 45 – 49 )

    XLV Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper sodalis. Sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque eni ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 50 – 54 )

    L Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat bello suo Punico Naevius! quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium; qui, cum sex aniis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 55 – 59 )

    LV Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed haec ipsa, quae dixi, sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem; nam et studio rusticarum rerum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 60 – 64 )

    LX Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit, quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius int ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 65 – 69 )

    LXV At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur; contemni se putant, despici, inludi; ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 70 – 74 )

    LXX Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad 'Plaudite' veniendum est. Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolae dolent ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 75 – 79 )

    LXXV De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recorder non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipio ...

  • StudentCoffee Cato Maior de Senectute ( par. 80 – 85 )

    LXXX Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos, dum in corporibus essent mortalibus, vivere, cum excessissent ex eis, emori, nec vero tum animum esse insipien ...

SEO Powered by Platinum SEO from Techblissonline